AUTUMNOS (per) numerandi Annos ratio

AUTUMNOS (per) numerandi Annos ratio
per AUTUMNOS numerandi Annos ratio
Baivvariis olim in nsu fuit (ut Anglo-Saxones per Hiemes numerabant, in LL. Canuti Regis c. 19 et Dani apud Wormium in Fastis Danicis c. 7.) L. Baivvar. tit. 7. c. 19. §. 4. Per singulos annos, i. e. Autumnos singulos. Olim autem quid Autumnus eslet, Germani non nôtant, teste Tacitô de Mor. Germanor. c. 26. Annum quoque ipsum non in totidem digerunt species. Hiems et Ver, et Aestas intellectum ac vocabula habent. Autumni perinde nomen ac bana ignorantur. Quando vero Autumnus, ut et coetetae anni tem pestates, initium sumant, docent versus hi apud Lindvvodum:
Dat Clemens Hiemem, dat Petrus Ver Cathedratus,
Aestuat Urbanus, Autumnat Bartholomaeus.
vide Car. du fResne Glossar. ERat autem Autumni Symbolum, calathus fructuum plenus, ut dicem us infra voce Fructuarius. Vide quoque Felicia tempora.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”